Joannis Mesuae Damasceni medici clarissimi opera de medicamentorum purgantium delectu, castigatione, & usu, libri duo. Quorum priorem canones universales, posteriorem de simplicibus vocant. Grabadin, hoc est Compendii secretorum medicamentorum, libri duo. Quorum prior Antidotarium : posterior de appropriatis vulgo inscribitur. Cum Mundini, Honesti, Manardi, & Sylvii in tres priores libros observationibus, quae vulgo cum his prodire consueverunt. His accessere plantarum in libro simplicium descriptarum imagines ex vivo expressae. Et Joannis Costaei Annotationes, tum quas in editione priori dedimus, tum praeterea novae aliae in postremas novem Antodotarii sectiones, quae desiderabantur. Reliqua vero, quae cum Mesuae operibus exire solent, in aliud volumen conjecimus, quod nomine Supplementi in Mesuen inscriptum est. Quae omnia accuratissime hac postrema editione prodeunt emendata, & ab innumeris mendis, & erroribus qui in superiori irrepserant, adhibita doctorum hominum industria, expurgata.
Mesuë le jeune, Petrus de Abano Gentile, Franciscus de Pede Montium خلف بن عباس أبو القاسم, Nicolas de Salerne, Jean de Saint-Amand, Gentili, الزهراوي, Saladin d'Ascoli, Albengnefit, Isidore de Séville, Alchindus, Copho, Mondino dei Liucci Christophorus Georgius de, Honestis Giovanni, Manardi Jacques, Dubois Giovanni, Costeo | apud Juntas. | MDCXXIII-1623