Ioannis Pierii Valeriani Bellunensis, Hieroglyphica, seu de sacris Aegyptiorum, aliarumque gentium literis commentarii : summa cum industria exarati,& in libros quinquaginta octo redacti : quibus etiam duo alii ab eruditissimo viro sunt annexi. Haec postrema omnium editio, praeter iconas et varia numismata affabrè elaborata, non solùm variarum historiarum veterúmque inscriptionum monimenta continet, verùm etiam praeter Aegyptiaca & alia pleraque mystica, tum locorum communium ingentem sylvam, tum sacrarum literarum, in quibus haud raro & Christum ipsum & Apostolos Prophetásque hujusmodi locutionibus usos fuisse videmus, exquisitam interpretationem, quippè cùm hieroglyphicè loqui nihil aliud sit, quàm divinarum humanarumque rerum naturam aperire. Accessêre nunc primùm perutiles ad marginem Annotationes nunquam hactenus excusae, unà cum Declamatiuncula pro barbis, ac ejusdem Poëmatibus : eáque omnia à mendis quae irrepserant, vindicata. Cum indice gemino
Pierio Valeriano Giovan Pietro, Frellon Paul, Morillon Claude | 1602